Pagina:Piperno - Della superstitiosa noce di Benevento.djvu/117

Da Wikisource.
104 De Nuce Maga

di lamiam, qua virgo infame sua calliditate deflorata est, sicut enim magni animi pietatis est virginitates defendere, conservare, ità actio contraria daemoniaci est. Cur permittat Deus? enodavimus lib. 1. p. 41. at cur innocentes, ac simplices permittat adire ad nefandos caetus? Ratio respondit, ut sint testes de visu, et Martinus lib. 2. q. 16. in Provincia Deirorum narrat de Rustico, qui in huiusmodi conviviis vasculum materiae incognitae, sed ditissimum, sibi offerens à quodam ianitore strigone ad potandum accepit, ac concitus fugiendo rapuit, donavitque primo Regi Angliae, hic Scotiae thesauris proposuit, quod curiositate inspexit Henricus II. ac à Guillielmo Reg. designatum Menghus in lib. 2. compendii, cap. 14. aliud exemplum de nuce narrat, sic Prierius lib. 2. p. 138. de quodam alio.

Ut morem geram curiositati perill. D. Antenoris Benedicti omnibus virtutibus D. Locumtenentis Beneventi, ac nunc dignissimi in Rom. Capitolio Iudicis, et Fiscalis, etc. de gestis sub nuce summariè petentis.

Nefanda perstringo, sed evitanda eludenda. Veniunt ad nucem (vel ad alia loca, ut scribunt DD.) lamiae citatae prius à Magistrello, et sunt illae, quae abiurarunt Deum