Pagina:Piperno - Della superstitiosa noce di Benevento.djvu/121

Da Wikisource.
108 De Nuce Maga

lia. Expletis his, hircus comburitur, sit pulvis, cuius tanquam thesaurum unicuique daemon proprius impartitur, ad hoc ut utantur pro maleficijs, superstitionibusque alijs (plura tibi D. Antenores in historijs, si Deus permittet.)

Cur verò forma hirci, vel caprae colitur, vel apparent in regione prarsertim Beneventana strigonibus daemones, pro nunc respondetur id fieri ad conservandam antiquae idolatriae Longobardorum memoriam, qui adorabant hircum, capraeque caput ex Greg. l. 7. ep. 7. Martini l. 6. pag. 157.

Sed miserae, stultae, obcaecatae, minimè animadvertentes persuasiones daemonis falsas, in cuius fronte legitur, allicit et decipit, nec fallacem, apparentemque inferorum potentiam, nam solo verbo IESU, vel B.M.V. sonu campanae, quid? galli cantu, evanescunt, horrescunt, et capiuntur, tormentis cruciantur, utuntur sunt alia vetita curiositati tuae.

Accedere non recuso pro veritate, ac patriae defensione, de qua multi non rectè iudicant, quia esse strigimagam mente concepetunt. Tum et sis testis pie Lector, qui libris de sortileg. processibusque studuisti, ut Remig. Ponzinib. Grilland. Spreng. Viad. Auc. Mall. malef. Codronch. Despina. Garzon. Prierio,