Pagina:Piperno - Della superstitiosa noce di Benevento.djvu/87

Da Wikisource.
74 De Nuce Maga

bat à suis creditoribus non cognoscebatur. Post sestivos dies revertens ad nostram Urbem, ut tutior, sed mutatus ab Illo, iocoso puerorum acclamatur es audita fuit, casus hi sunt multi apud nos, et scriptores plures, quos brevitate omittimus.


De Lamijs. Cap. I.


P

Erstringam de Nuce compendium, quae ab omnibus fere regionibus est nota oribus, et auribus, à nemine examinata, ac supp. ut verissimo esse lamias, seù ianaras, satisquè probato à Del Rio lib. 2. q. 16. ubi centum auctores, et negantes incidere contra Canones, et divinas leges, 14. q. 1. et c. de frig. et malef. num. 2. quot Inquisitores, et Commissarij ad capiendas informationes, iustitiamque exequendam constituti in varijs locis? quot retractae Beneventi? quot combustae his ludis gloriantes, et usae? vulgares legant totum lib. 6. 1. p. Prati floridi, ex quibus probatur, quòd corporaliter, seù totaliter, rarò fantasticè, nisi quando sunt à nimijs ludis lassae, ire ad cursum, seu ad nefanda concilia, Nucemque Beneventanam indicibili celeritate, ut solemnem locum. Et quoniam Aristot. ait se ipsos, et alios decipit ab igno-