Pagina:Piperno - Della superstitiosa noce di Benevento.djvu/90

Da Wikisource.

Beneventana. 77

plerique pueri non dum octiduani (v.d. ante circumcisionem) reperirentur necari Respondent eos interimi à Lilith. hoc est à Lamijs, hodie potissimum nondum baptizatis insidiantur, et noto haec conciliabula fuisse ante Noe, ut Picus notavit, et nos ex Sacra Genes. pueros verò, vel praefocant iniecta culcitra, vel acu post aures, vel intra ungues infixa sanguinem fugunt, et necant, vel praecipitantè cunis, vel rapiunt, lancinant pro usu unguentorum, aut grati cibi has Drusas Hispani nominant.

Veneficae quia saepè etiam venenis simplicibus, vel compositis a magistrello docto, impenetrabilibus utuntur, ex lib. 2. cap. 3. num. 4 de ente Regali doctiss. V.I.D. Virgilij Pedicini Benevent. habetur plus namque est ait Imp. hominem veneno extingui, quam gladio.

Incantatrices Grecè Epodiae carminibus vim totam tribuentes vel Solis, aut cum alijs rebus mistis, ac de his scripsisse Gal. de Homerica curatione volunt aliqui.

Ianarae nostro quoque vulgo nuncupantur, cùm per aerem nare sentiantur dum feruntur ad ludos, vel quia ita antiquitus nomen erat cuiusdam tartareae Lamiarum Duchissae lanae dictae, ceù dicunt Canidia, a Ca-