Pagina:Piperno - Della superstitiosa noce di Benevento.djvu/95

Da Wikisource.
82 De Nuce Maga

magna ratione clamar, cur

A populo saxis praetereunte petor?

Si merui, videorque nocens imponitae flammae,
Et liceat misera dedecus esse semel:

At nux dicta est lingua iam nociturae tuae.

Hinc Plin. l. b. 17. cap. 12. iam quaedam unbrarum proprietas iuglandum gravis, et noxia etiam capiti humano, omnibusque iuxta satis, et c. ac inferius subdit esse venenum. Faucium, et capitis dolorem afferunt, et tusses augent, et in calidis ventriculis in bilem mutantur, suntque stomacho inutiles, sitimque moveant, tum quia umbra arboris sit noxia non solùm hominibus, vel stantibus, vel dormientibus, quibus stuporem torporem, ac quandam sensuum gravitatem gignere soleant cum minore momento, ut Plinij verbis utar, foliorum vires in cerebrum penetrant, sed animalibus alijs, soloque ipsi, quod tetigit.

Sed cur umbra Nucis non ita nocet post multa circum verbere, et vulnera, frondibusque quisdam privata.

An quia aer verberibus dissipatur, motuquè calescit, ac animus animosior fiat? vel ab ijs partibus exanimatur insensibile virus, unde discussum non valeat in corporis ambitum penetrare? vel spiritus verbera aufugiunt certe viles, vel crassi, et c. ut Plautonici; ut Virg.