Pagina:Pontano - L'Asino e il Caronte, Carabba, 1918.djvu/29

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search
22 pontano

ridiano tempore exciri e mari qui solet, illum exagitat? Equus certe est;... quin equo satellex vehitur. Arrigite aures!... inflatne iam buccinam?... inflat profecto: regius est tabellarius. Poculum homini frigidum et generosum praeparemus... Adventat iam, et equum calcaribus stimulat,... et inflavit iam cornu... Buccinam buccinatorem nec unquam quidem vidi buccinatius inflare... Et inflat!... et cachinnatur!... et interim praeconium vocalissime enuntiat.

Tab. — Captos iam scitote!

C. — Quid captos? auscultemus!

Tab. — ... qui Regem prodiderunt, qui regium nomen evertere ab imo, cum ipsi infimo e loco prodiissent, conati sunt. Salvus est Rex! salva Patria! salvus est Alphonsus, qui salutem — comparato exercitu, obsessa Roma — nobis peperit. Hilarem hunc diem facite, noctemque multo hilariorem. Effulgeant ignes summis aedium culminibus, etiam quam creberrimi. Convivia ipsis in propatulis celebrentur. Demum, laeta sint omnia, confecta pace, ac Duce ipso victore cum exercitu domum redeunte.

C. — Age age, bone hospes; equum siste... potita! Aestas est; pulverulenta sunt omnia... Refrigera et pulmones et guttur...

Tab. — Nunquam quod meminerim nivosius... Obsecro te... poculum itera...

C. — ... Et quidem ampliusculum... Sed amabo, bone... postquam refrigeratus, qui tantum insperati affers, ut certum affers?

T. — Captos sceleratissimos homines, ut reos capitis, ut patriae hostes, ut maiestatis convictos.


C. — Pape!