Pagina:Pontano - L'Asino e il Caronte, Carabba, 1918.djvu/35

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search
28 pontano


Ch. —           «Nobis pacem, nobis ocium
                                  Pacis nobis author rettulit.»

C. — At meritoriae meae lucrum, et voluptatem, et dapinationes opiparas!... O me beatum!... Aderunt frequentes lenonum puellae... aderunt earum sectatores, novitii, satellites. Et iam audio Sicilia Hispaniaque ex intima advectum florem scortillorum, recentissimum quidem venereum mercimonium, urbanaeque juventutis illecebras atque allectamenta... meum merum solidum cupedinariumque peculium... Agite, sacerdotes! pacem concinite, pacem diis immortalibus acceptam referte! Ego profecto compotoribus ganeonibusque meis omnibus ita me comparabo, ut basilicas apud me commessationes, basilicumque me cauponem experiantur, praedicent, in coelum efferant.



Ch. —           «Pacem rura, pacem praedia,
                                  Pacem tecta et urbes sentiunt.
                                  Virgo plaude, nuptae plaudite,
                                  Paci rite matres plaudite!»

C. — Mihi quidem loculis plaudendum est meis... Ut gestitis, inanissimi? ut animo agitatis aureolos illos Venetillos?... Hosne mavultis, an Florentinulos illos ampliusculos, picturatulos, hieme etiam media perflorescentes?... An oceano vectari cupitis, aurea