Pagina:Pontano - L'Asino e il Caronte, Carabba, 1918.djvu/47

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search
40 pontano

scio quos amatorios cantitantem, vehi asello non puduerit?! Quodque importunissimum dicas, admotis etiam calcaribus, equitem agere procurrentem voluerit. Abeat sapientia!... valeat senectus!... An aliud expectas aut potius aut certius delirationis signum?

Par. — Musae Aonides! Sebethides nymphae! ubinam gentium delituistis? Monstra mihi haec et quidem portentosissima videntur... Quis hoc credat? aut quinam hoc fieri potest?, quod ne Dii quidem ipsi videri debeant passuri.

Al. — Certa res est.

Par. — Asino’ne vehi etiam perornato, per urbem in publico, per regionem urbis frequentissimam, sexagenarium hominem, regiis actionibus praesidentem, moribus tam compositis, institutis tam rigidis? Vale, vale, Apollo! Si verum esse hoc sensero, naturam ipsam credam iam repuerascere.

Sed commodissime nobis offertur, ut video, Chariteus: colloquamur cum homine... Quid quod conturbatiusculum domo prodire intellego?

Cha.(da sè). Laudent qui velint senectutem... mihi quidem sapientissime institutum videtur, sexagenarii e ponte ut dejicerentur in Tyberim. Quin bene mecum actum putem, ante quam haec videam, quam hunc annum attigerim, si vel scaphariam cum Charonte exercuero...

Par. — Charitee, Charitee! Siste, Charitee!... Salve; quo properas?... quae te res tam impotenter agit? Siste gradum;... amicorum res agitur... Iubet hoc amicitia, vel humanitas id postulat tua.

Cha. — Ne, per deos! — quisquis es, — ne, obsecro, me ab itinere incepto revoca.