Pagina:Pontano - L'Asino e il Caronte, Carabba, 1918.djvu/51

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search
44 pontano


EPISTOLA.


«Amabo, Charitee meus ocule, pectinem mihi auratum emito, qui sit eburneus, Praxitelicus! quo dum stringitur dumque dorso agitur, tinniat mihi, subblandiatur animo meo, qui risum pelliciat atque hilaritudinem. Quid enim asello meo delicatius? Vult sibi applaudi... vult dici bellissima verba. Facit mihi delitias dum ei frontem defrico, dum versiculos succino. Quin te beatiorem ut faciam, et hoc accipe. Apposui deliciolo meo e melle ientaculum... Ubi illud delinxit, osculo me confestim petiit tam blande, ut ei quoque amplexum cum osculo retulerim. Beavit me, cupio et illum beatum esse. Tu vero, meus amicule, et illud statim cura! Timet deliciolum meum muscas, calores fugitat.... perrectato institores omneis, dum e tenuissimo serico stragulum compares, quo intectus Arion meus... Cyllarus meus... muscarum aut culicum aculeos ne sentiat... Atque id cum primis effice, ut sit quam fulgentissimum stragulum, delicatissimum textum, solidissimum muscarum repagulum.




Ne vero aut mirere aut indigne feras domini delicias, vide et contemplare ex asino atque in asino Pythagoricam disciplinam. Nam haec ad te dum scribo, perlegente asello, ipse, accommodatis humanam ad enuntiationem labris, distichon hoc effudit: