Pagina:Pontano - L'Asino e il Caronte, Carabba, 1918.djvu/61

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search
54 pontano

Quocirca post contextam illam marino e rore saepiculam insidendum aut delitescendum potius nobis statuo; inde singula eius verba, gestus, ac motus etiam singulos commodissìme aucupabimur; quodque et volo et cupio, ac diis bene iuvantibus spero, et animus etiam praesagit, Musae ipsae sacerdotem suum, antistitem suum, sacrorum suorum arcanarium, minime desertum patientur.

Alt. — Quod et nos omnes fore optamus, et votis ac suppliciis acceptum Musis ipsis referemus. Delitescendi autem consilium, mea sententia, magis e re capi non posset. Quocirca per diverticulum ad saepem, magno silentio, passibus etiam minime strepentibus progredimini, duce me, qui agrum omnes singulasque arbusculas exactissime noverim. Vos autem, pueri, hic nos manete.


VI.


Pontanus, Faselio villicus, Pardus.


Pont. — Tantam istam inserendi diligentiam vel admiror, Faselio; nimiam tamen illam detrimentorum lunae observationem, arcessendae frugis gratia, jure quidem improbaverim multum. Etenim ipsam illam vim, qua fructus elicitur, non tam ad ultimos illos properantis ad coitum lunae dies, quam ad surculos ipsos referendam statuo; quippe ubi e ramo frugifero atque ad solem exposito, ex ipsoque rami cacumine lecti fuerint, etiam primo insitionis anno frugem proferunt. Quodque ipsa me observatio docuit, neque aut obfuerint multum, aut contulerint valde lunae detrimenta, si aut despectius praeterita in insitione fuerint, aut diligentius observata.

Quid enim conferre possunt surculi, male quidem