Pagina:Pontano - L'Asino e il Caronte, Carabba, 1918.djvu/69

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search
62 pontano

VII.


Pontanus, Puer, Pardus.


Pont. — Lepidissime illud quidem!... et rudit simul et calcitrat, meum delicium: unum illud defuit, asini quod solent. An fortasse puduit hero praesente crepitulum facere? Vides quid praestet domini reverentia? Blandire illi, bone puer!... fac delitias... dic bellum aliquid.


Puer. — Agedum, Cyllare! Eugedum, heros Arionice!... herum honora, praesta quod ludentes asini heris solent insanientibus!... concrepa musicum aliquid!... effice, si qui delirium aucupantur nostrum, tuum ad numerum choreas ut ductitent... Septenarium iam fudit Calliopa: salite, hortenses deae!... Heus, heros Cyllarice, numeros muta! Anapesticum volo... Non placet in hortis Iambicum... theatris illum ablega...

Pont. — Amabo; ut belle! ut in tempore omnia!


Par.(dalla siepe). Asinus crepat, nos dirumpimur.


Pu. — Heus, Arion! non mihi inter crepitandum placent caudinae blanditiae! Tute tibi caudam contineto... nec est quod muscas ab ore arceas flabello tam lepido... Apage caudam a me! hero tuo subcodaneas istas blanditias tam suaves ventila!...

Pont. — Dic illi bene... Ne subirascatur vide... Age, Arionice! age, Cyllarice heros! sentiat te herus tuus hilarissimum, quando ipse hilarissimus es...