Pagina:Pontano - L'Asino e il Caronte, Carabba, 1918.djvu/71

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search
64 pontano


Pu. — Choream ductitat bestiola... Secedite, Napaeae; ne dum ternarium saltat, dum septenarium crepitat, ora vestra illiniat purpurisso... Ah ah ah! post ingentes tonitrus, ingentes pluviae: potuitne lepidius ac magis in tempore?... O Arabicam mercem, Sabaeaque odoramenta! Agite, amantes... legite muscum, seligite zebethum, implete arculas cyprio pulvillo...

Pont.— Oh delicias regias! o ludos Olympico deo dignos!... Nonne ego te vel ostro instraverim Tyro abusque advecto?

Pu. — Fac venalem prius purpurissum... inde tibi pretium proveniet tantum, ut fibulas etiam aureas ostro suffigas, et auratas cingulas, quibus illud subliges, here delicatissime! Sed quid hoc, Cyllare? quid — inquam — Cyllare?! Disciplina haec haudquaquam mihi satis placet... Hero, non mihi, ludum ego calcitronem instituo... Abi malam in rem!... Blanditias istas tam urbanas et lude et applaude domino tuo tam delicato... Ad illum recursa, illi concine cantilenas istas tam lepidas... asininum istud plectrum illi perpulsato! An etiam me petis?... etiam atque etiam calce petis? Proripe hinc te ad regem tuum, nequissime!

Par.(dalla siepe). Quid hoc?... post suaviura, etiam complexum parat quadrupes spurcissimus?!... Pulchrum erit videre quo asininae istae deliciae tandem, ut dici solet, evasurae sint.

Pont. — Cur puero tam bono, mi aselle, malefecisti?... quid altorem tuum verberasti tam impie? An fortasse hordeum tibi negligentius excrevit? an pectinem dorso inclementius duxit?... Vide vide, amabo, ut prae pudore auriculas... ut caput etiam demisit... ut obticuit pudentissimus!... Pigetque poenitetque maleficii. Eum ego te, aselle, velim qui