Pagina:Pontano - L'Asino e il Caronte, Carabba, 1918.djvu/73

Da Wikisource.
66 pontano

in asino quidem asini nihil habeas, qui sis urbanitate ipsa ipse urbanior.

Par.(dalla siepe). Utinam ne in homine qui asinos sese gerant etiam plurimos invenias! Pervetusta est Asiniorum familia, longeque nostris in urbibus numerosa... Quae enim domus quam haec ipsa est tam ferax? tamque foecunda propagatu atque altu?

Pont. — Hoc sis, puer; flabellum cape, culicemque illum quam potes longissime abige...

Pu. — Abegi: salvus est dominus, salva est patria!

Pont. — Defrica illi auriculas manu quam levissima... Vides ut gestit? ut tibi gratias agit?... tantum non tete osculatur.

Pu. — Abi in malam rem, osculi genus tam suave! asininas morsiunculas tam illecebrosas!... Labra pene mordicus abripuit...

Pont. — Ne, quaeso, irascere! titillatum tute illi concisti: tua est culpa. Duc palmam urbaniuscule ad coxam atque sub ipsis ilibus...

Pu. — Hoc ago. Cave, bestia; quid caudam ventilas?

Pont. — Ne time! ventrem defrica; idque quam levissime ut agas vide.

Pu. — Istud ipsum agitur... Quid crepitas, nequissime? quid pedem quassas? Vide, bestia! cave, bestia!... siste, ingratissime!... Here, tute hoc ipsum age; mihi in asino imperium nullum est... Costas pene calce diffregit! Non sensisti ut insonuit pectus?... Nova haec musica asininaque harmonia placeat cuivis; mihi cum asino posthac res nulla futura est amplius, nisi vectem etiam quernum testem adhibuerim.

Pont. — Abiit puer, et quidem exclamabundus. Vides quid egisti, mea voluptas? Non te pudet, non te poenitet altorem tuum etiam liberalissimum pulsasse tam illiberaliter?... deturbasse in terram