Pagina:Pontano - L'Asino e il Caronte, Carabba, 1918.djvu/75

Da Wikisource.
68 pontano

pexorem obsequentissimum tam impudenter? deblantitorem tam lepidum pene mutilum fecisse naribus, tanta cum pervicacia?! Non intellegis quam inique a te factum sit, quam etiam impotenter? Amabo, deliciae meae: mores istos agrestiores exue atque urbaniores indue... Quid puerum pepulisti tibi tantopere indulgentem? Abundas ocio, abundas hordeo... ornamentis etiam regiis nites!... Hos te mores induere velim, hanc hero gratiam tot pro beneficiis referre... Demisisti caput... heri pedes delinxisti: nunc mihi places, dum te malefacti poenitet, dum erratorum pudet. Hoc est sapere... in manifesto peccato audire institutorem, ac recte monentis praeceptis obtemperare. Atqui ego te — pro poenitentia ista tua — vel sapone etiam arabicis odoramentis condito totum perluerim, caput et pedes laverim. Pelvem afferte!... in eaque tepidiusculam plurimam, myrteo cum liquore arabicisque condimentis, quibus meas delitias more meo inungam... Bene habet: aqua tepidiuscula est et multa, pelvis bene ampla et nitida, liquor, quem ipsius Veneris dicas, condimenta, quae Arabiam illam quidem Eudaemonem huc secum pertulisse videantur... Quod ultra desiderem nihil est... nisi te ut agas quam mansuetissimum dum te perluo... dum te inungo, delitium meum!

Par.(dalla siepe). Expecto videre quo res haec tandem sit evasura...

Pont. — En iam blandiris, iam caudam surrigis, iam capite micas, totusque tote etiam corpore, meus asine, mihi gestis. Euge, deliciae, ut ego te nitore ipso nitidiorem reddam... Siste; age caudam ad me, dum bene lotam depecto quam lepidissime... depexamque multo lepidius inungo... Quid hoc, quod clunes mihi lavandas, asine, vix porrigis?... Non satis placet ista pedum tam frequens