Pagina:Pontano - L'Asino e il Caronte, Carabba, 1918.djvu/77

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search
70 pontano

agitatio... An fortasse titillatus ipse te cepit?... Hoc illud est, mea animula... Verum ego longe te ineptior sum, qui non a capite loturam coeperim. Sensisti erratum;... hinc mihi caput obiicis, hinc auriculis micas. Euge, lepidissime! ut te delectat tepidula? ut frictio tam minuta et lenis?... Nunc me beas, dum dentes restringis, dum morsiunculas tam urbanas ludis... Apage, apage! animal inertissimum, bestiam ingratissimam!... Ut mihi pene manum utramque morsibus abripuit!... ut me tam obfirmato capite percussum in terram atque in lutum excussit!... Arbuscula haec vix praesidio mihi fuit, quominus stratum me atque humi iacentem... et pedibus inculcaverit et calcibus totum diffregerit!... Apage te, bestiam nequissimam!... Hoc hoc illud est... Tarde illud didici senex improvidus, homo minime consideratus! Hoc hoc illud est, inquam, illud quam usurpatissimum «asino caput qui lavent, eos operam cum sapone amittere... et in asinum abire qui asino delectetur». Quocirca frustra me et opera et sumptus habuit. Sero hoc didici; iuvat tamen exemplo ipso alios commonuisse. Oh asini, valete iam! valete posthac ipsa cum Arcadia asini!


VIII.


Faselio villicus, Pontanus.


Fas. — Quod sine ulla fiat fraude meoque permagno cum commodo, meum mihi nomen mutari, here, cupio... deque Faselione fieri Caselio volo.

Pont. — Delectat me utique nominis commutatio; teque, ut de marra rastrisque benemeritum, donatum quoque Parmensi illo caseo pervetere et grandi, salvere Caselionem iubeo. Vale, Caselio iam! salve, Caselio! multumque ac diu salve.


Fas. — Nec me dono ipso indignum, here, duco,