Pagina:Pontano - L'Asino e il Caronte, Carabba, 1918.djvu/79

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search
72 pontano

et libens volensque illud manucapio, namque et vetustulus est caseus, et sarcinam prorsus asinariam exaequat. Alia tamen est novi nominis et ratio et causa. Ducere uxorem volo, neque ubi cum illa inhabitem, mihi «casa» est ulla... Hac ego a te donatus, dono ex ipso agnominari Caselio volo...

Pont. — Anne magis «Uxorio»? quando uxoris gratia denari a me et ipse cupis... et ego te donatum opto uxoriae rei gratia? Eccas tibi unciolas tres, Robertinis e liliatis... Cape libellam, siquidem et probi et justi sunt pensi: his tute tibi casam commercator bis in suburbanis locis. Visn’ab hero tuo aliud?

Fas. — Et unciolas accipio, et aliud est etiamnunc, here, impetrare a te quod cupio. Tu me de rastris deque marra benemeritum donas... et recte quidem donas: verum... neque te dieculae illius tam voluptuariae immemorem esse decet, gratiamque mihi ut referas profecto par est. Lectulus ille in quo delicias tam illecebrosas meridiator fecisti, novam sibi suppellectilem cupit, novas munditias... Ipseque... novus sum maritus, novaque et illa nupta.


Pont. — Do, volo, spondeo; hac tamen conditione, ut mihi quoque...

Fas. — Quid est hoc verbi? Caselio ego sum, non coquus...

Pont. — Hoc verbi illud quidem ipsum est, mi Caselio, ut mihi perveteri liberali atque indulgenti hero tuo illud liceat etiam in luce.

Cas. — Tute tibi hoc videto — dum foveo, dum aro — ut luceat; numquam enim agrum ipse nocturnis aravi in tenebris...

Pont. — Hoc ipsum est, mi Caselio; arare ego tecum in luce una cum uxorcula agellum velim.

Cas. — Orare profecto ad genua quoque provo-