Pagina:Racioppi - L'agiografia di San Laverio del 1162.djvu/156

Da Wikisource.

— 148 —

in omni jure et pertinentia perveniat ad potestatem prædietæ ecclesiæ pro celebrando, ut dictum est, meo anniversario. Tantum, me vivente, ipsum molendinum mihi et mese voluntati deserviat. Volo etiam ut si prædictus Robertus ipsum molendinum tenere et ordinare voluerit, ita sit ut ecclesia possit dare alicui estraneo, sed præponatur ille extraneo; slioqum ipso nolente sicut recipere, potestatem habeat ecclesia medietatem suam locare cui voluerit. Quidquid vero redditus de ipso molendino pervenerit præter medietatem, vivente nepote meo, consilio meliorum qui fuerint in ipsa ecclesia, dispenset ipse Robertus dun vixerit; et post ejus obitum medietas quam ipse Robertus tenuerit sit propria ipsius ecclesiæ, causa emendi aliquid quod sibi fuerit necessarium. Aliam medietatem, pro qua anniversarium debet celebrari, clerici ipsius ecclesiæ dispensent subscripto modo totum, videlicet duo candele emantur pro clericis qui aderint officio, et reliqum sic dividatur per eos, ut duo diaconi habeant quantum unus presbyter, aliquid tantum clericellis et illis qui pulsaverint tintinnabula in ipso anniversario. Et si ipsi clerici, causa segnitatis vel negligentiæ, prædictum anniversarium celebrare, ut sancitum est, recusaverint.... et ipsum molendinum habere et sustinere, ut decet, noluerint, potestatem habeat ecclesia totum molendinum sibi vendicare (ab) ipso et matre (ejus), ut me donante sancitum est. Et si aliquis hujus oblationis meæ, sive me vivente sive post meum obitum, temerarius.... exibuerit, perpetui anathematis glalio feriatur, usque ad emendationem et dignam satisfactionem suæ pretentionis. † Ego Robertus confirmo dictam meam oblationem mea manu. † Ego Nicodemus archipresbyter Maraldus testis sum. † Ego Goffridus filius Roberti testis sum. † Ego Matheus Salerni testis sum. † Ego presb.′ Melfisius testis sum. † Ego presb.′ Robertus de Teodora testis sum.

II.

Anno 1163. — Concordia e transazione tra Giovanni, vescovo di Marsico, e Saulo, arciprete di Saponara, innanzi a Romualdo, arcivescovo di Salerno. — (Dalla pergamena originale che esiste nell’Archivio del Capitolo della Chiesa di Saponara.)

(Inedito.)

In nomine Domini Dei Creatoris et Salvatoris nostri Jesu Christi. Anno ab incarnatione ejus millesimo centesimo sexagesimo tercio. Et tercio decimo anno regni domini nostri Guilielmi Sicilie et Ytalie glo-