Pagina:Ratti - La miscellanea di Chiaravalle.djvu/44

Da Wikisource.
36 la miscellanea chiaravallese

1699. D. Pompeus Castillionajus sub quo factum est aedificium prò serra aquajaria (sic, forse per tiijuaria. e parrebbe trattarsi di una lega idraulica), aliaque perpulcra.

1707. D. Ioannes Maria Puteobonellus sub quo factum est pallium argenteum prò altare majori, renovatum sacrarium quoad pavimentum, et, repositoria paramentorum, et refecta subsellia parvi Camaculi una cum pavimento.

1709. D. Ioannes Andreas Gambarana sub quo renovata sunt subsellia Capituli, et apposita,’ picturae quae renovata fuerunt etiam in tota ecclesia.

1714. D. Georgius Rainoldus sub quo dormitorium fuit restauratimi ac nova fenestrarum structura a vetusta obscuritate ad apertam moderni moris claritatem reductum, cum pluribus aliis ornamentis tam intus quam extra.

1729. D. Rodulphus Terzagus duo brachia in claustro prope novitiatum et palatium a fundamentis excitavit et cellulas super ipsa in dormitorio extruxit. Comitia prò solis Longobardis causa belli sub ipso celebrata sunt et ad sexennium propter bellum protractum eiusdem regimen.

1735. D. Innocentius Gradignani. Paramenta albi coloris auro phrygiata (sic) prò Pontifìcalibus comparavit. Candelabra sex aenea miri operis super Altare maius posuit. Picturam pene collapsam supra Ecclesia scalas reparavit, lampade ferrea aurata, marmoribus et cristallis adiectis, prò Religione, pulcritudine, atque custodia. Hyemalem Chorum iam fere destitutum usui restituii Coronas marmoreas supra monachorum dormitorium pras nimio pondere ruinam minitantes fìrmavit. Officinam aromatariam pluribus auxit. Domos duas in Grantia prò Medico et Barbitonsore aedificavit, pleraque alla tam in Monasterio quam in possessionibus peregit. Anno 1739 hospitem habuit per sex vel octo dies in Claravalle Cardinalem Stampam Archiepiscopum Mediolanensem causa eiusdem solemnis ingressus in Civitatem et etiam ad evitandum Caeremoniale cum Filia Imperatoris Caroli VI desponsata Duci Lotharingiaj et Magno Duce Hetrurias, qui una cum Carolo Lotharingice Principe et ejusdem Fratre Mediolanum sese contulerant inspecturi civitates Insù bria? et Hetrurias1.

1745. D. Laurentius de Georgiis2.

  1. Della difficoltà cerimoniale e del relativo espediente non ha parola il Sassi.
  2. Cfr. Archivio Stor. Lomb., 30 giugno 1895, pag. 306 ( 1 ).