Pagina:Rivista italiana di numismatica 1897.djvu/184

Da Wikisource.
176 a. agostini



Maximilian II, 1564-70.               


Privilegium Monetandi
Pro. Ill. Marchione Ferrante de Gonzaga.


Maximilianus II &. Ad futuram rei memoriam: Recognoscimus, et notum facimus tenore praesentium universis: Etsi ex innata nostra benignitate inclinati sumus ad exercendam munificentiam nostram Caesaream in quoscumque nostros, et Sacri Romani Imperij subditos, ac fideles, qui tum vitae morumque honestate, probitate et integritate, tum fide, constantia, et benemerendi studio, animique promptitudine erga nos, et sacrum Imperium, inclytamque nostram Austriae domum, ea sese dignos reddiderint, more Divorum praedecessorum Nostrorum Romanorum Imperatorum, ac Regum, qui divino exemplo et instituto edocti, censuere Imperialem Tronum nihil magis decere, quam beneficentiam et liberalitatem suam nullis tenere finibus circumscriptam: Tamen existimamus illorum etiam in primis rationem esse habendam, qui a maioribus et parentibus illustri loco natis, atque de Imperio Sacro optime mentis, genus et originem trahunt, praesertim si ipsi quoque laudatis illorum vestigiis insistentes, domesticam ac gentilitiam gloriam, rebus fortiter praeclare gestis, et virtute partam, ijsdem studiis, ac meritis, tueri et integram conservare student. Quemadmodum enim alios Natalium splendore antecellunt, sic etiam Reipublicae prae caeteris, non solum eximio ornamento, sed summo quoque praesidio esse possunt. Quamobrem cum 111. noster, et Sacri Imperij Princeps, fidelis dilectus Ferrantes ex Marchionibus de Gonzaga Dominus Castioni a Stiverijs natus sit ex Ill. familia Marchionum de Gonzaga, quae non modo vetustate, et nobilitate, sed fide quoque et constantia erga Divos antecessores nostros, et Sacrum Imperium, admodum est insignis atque conspicua, inclytaeque Domui nostrae Austriacae a multis saeculis addictissima, unde plures praeclari atque rei bellicae gloria praestantes viri et dignitatis atque auctoritatis Imperatoriae acerrimi vindices prodierunt, ipseque Ferrantes, a progenitorum suorum virtute mime deflectat, sed avitam generis sui nobilitatem et eminentiam excellentibus animi sui dotibus ingiter tueri ac retinere connitatur, atque nos et sacrum Imperium, summa