Pagina:Rivista italiana di numismatica 1898.djvu/188

Da Wikisource.
184 vincenzo dessì

mere non curamus et aliter utilitatem dicte Sicle que pene destructa est probe concernentes tenore presentis nostri priuilegi de certa nostra scientia et expresse modum cudendi predictum ad nostrum tamen beneplacitum vt infra mutamsu ac graciose concedimus eisdemque magistris et ceteris de officio ipsius Sicle presentibus et futuris licenciam et facultatem plenariam monetam cudendi impartimur hoc modo quod ex nunc in antea omnj futuro tempore per eosdem in dieta Sicla decem denarij bone legis sine argenti fini prò quolibet Regali valituro: tres solidos minutorum diete Callaritane monete ex quibus Regalibus jn marcho septuaginta quatuor recti tamen ponderis cudi sine apponi possint, Cum diminucionibus tamen emolumentis salarij et lucrjs consuetis et jn premeneionato priuilegio ad quod nos refferimus eiusdem Sicle Magistris et officialibus concessis speciffice declarans juribus nostris semper reservatis. Eciamque jn augmentum postioris (sic) gracie predictis Magistro et officialibus ipsius Sicle licenciam concedimus et faeultatem graciose plenariam impartimur ex quo dictum R’egnum est paupertate grauatum atque monete indignum quod possint de cetero atque valeant usque ad summam dumtaxat viginti quinque milium Marchorum jnfra quinquennium et ex post secundum formam predicti priuilegij jn dieta Sicla cudere seu cudi facere Regalia minuta diete Callaritane monete que sumam seu valorem vnius majorjs Regalis decem oeto assendunt ac ex illis jn marcho quadraginta quinque solidos apponere possunt legem seu ligam argenti non mutando. Mandantes propterea , etc. Datum jn nostris felicibus castris contra et prope Neapolim die vicesimo septimo mensis Januarij quinte jndieionis Anno a natiuitate domini MCCCCXXXXII.

(R. Archivio di Stato di Cagliari, Vol. k. 5, fol. 45).