Pagina:Statuta Castri Mazzani 1542.djvu/15

Da Wikisource.

1


Proemium seu Prologus.


In Nomine Domini nostri Iesu Christi Amen. Anno eius Millesimo quingentesimo trigesimo sexto, inditione nona, tempore Pontificatus Sanctissimi in Christo patris, et Domini nostri Domini Pauli divina opitulante gratia dignissimi Papæ Tertij, Die vero prima Mensis Octobris.


Regis enim proprium est vitia extirpare mores, et actus hominum ordinare, inducere ad felicitatem, et plane, lucideque tradere veritatem. Intentio enim cuiuslibet Legis datoris est facere bonos et quos privata castigatio cohibere non potuit metus poenarum quo legibus infranguntur a malefitijs retrahantur. Igitur propter nimiam charitatem super Gregem suum curiose pervigilantes Illustres Domini, Domini Flaminius, et Aversius filij quondam felicis recordationis Illustris Domini Ioannis Baptistae de Anguillaria, una cum ipsorum matre Illustri Domina Lucretia Ursina de Anguillaria, sub quorum dominio, regimine, ac protectione, divina disponente clementia, Castrum Mazzani Nepesinae Diocesis districtus Almae Urbis, regitur, et gubernatur, integra mente atque cordis sinceritate, considerantes æquum piumque esse antiquorum patrum iura, atque monumenta tueri. Videntesque suorum subtitorum Mazzanensium unanimem voluntatem inclinatam ad suorum statutorum observantiam, imo potius recuperationem cum lapsu temporum iam deficere inceperint pijs suorum subditorum praecibus inclinati, statuta, ordinamenta, sive ordinationes, et statutorum reformationes infrascritta, et infrascrittas de verbo ad verbum fideliter transcribi, et reformari, nil addendo, vel minuendo quod substantiam vitiet summa cum pace decrevere, ne imposterum præmoniti Mazzanenses in punitionis errorem incidant videlicet Unusquisque contentus sua sorte vivat. Et quia universitas dicti Castri dictorum Illustrium Dominorum auctoritate, ac iussu potius quædam capitula nuper per prefatum Illustrem Dominum Ioannem Baptistam decreta, et dicte universitati concessa