Pagina:Statuta Castri Mazzani 1542.djvu/17

Da Wikisource.

3


Iurgia, et homicidia longius discedant, et pax Dei, quæ superat omnem sensum regat possideat custodiatq(ue) corda v(est)ra, actionesq(ue) v(est)ras ad ea, quæ Deo v(est)risque D(omi)nis placita sunt, semper dirigat, vestrumq(ue) inter medium caritas, Benignitas, patientia, longanimitas, et fraterna dilectio habitet sintq(ue) in vobis semper æqua, et recta consilia erga proximos vestros, unum in ore, et aliud in corde caventes habere, interpretantes in malum sicut deceptores perversi facere consuescunt, Detq(ue) vobis pater omniu(m), erga se timorem pariter, et amorem ac erga v(est)ros præfatos Dominos fidelitatem perpetuam, et obedientiam mandatoru(m), nec non inviolabilem observantiam statutor(um) et ordinamentor(um). Quae sic incipiunt, et incohant.



Ad honorem et gloriam omnipotentis maximiq(ue) cunctar(um) ter(rar)u(m) opificis, ac Iesu Christi filij eius D(omi)ni n(ost)ri sanctive Flaminis et Deiparae Virginis, totiusq(ue) cælorum curiæ immortalis, atq(ue) sanctorum Gregorij, Nicolai, et Benedicti Castri huius Mazzani apud divinam clementiam intercessorum, et protectorum.



Ad honorem et gloriam, ac ad exaltationem sacrosanctæ Romanæ ecclesiæ, et Beatissimi D(omi)ni n(ost)ri D(omi)ni Pauli divina flante gratia dignissimi Papae Tertij nec non ad honorem, et status augumentum prefator(um) Illustrium D(omi)nor(um) Flaminij et Aversij atq(ue) Lucretiae dicti Castri Mazzani patronor(um), ac in perpetuu(m) dominor(um). Ad consolationem et decus, ac ad bene, beateq(ue) vivendum totius universitatis dicti Castri suum legitimum locum infrascripta statuta habentia, inviolata perducent, et ipsor(um) possident fides in posterum ipsi p(resen)ti D(omi)ni et p(rae)sertim