Pagina:Storia della Lega Lombarda.djvu/273

Da Wikisource.

e documenti 267

alto 245 braccia, e maliziosamente lo fece cadere su la chiesa. Egli s’impadronì della verga pastorale, del mortaio col pistello, che erano in cima alla torre; per cui in altri tempi fu obbligata Pavia dai Milanesi a pagare 18000 Lire della grossa moneta pavese, delle quali ciascuna valeva un fiorino d’oro1.


DOCUMENTO H


epistola di federigo al conte di soissons


(Dall’Achery. Spicilegium T. V. p. 536.)


Fridericus Dei gratia Romanorum Imperator, et semper Augustus ........ Comiti Suessionensi dilecto suo salutem cum intima dilectione. Dilectioni tuae uberrimas grates agimus, quod, sicut multorum relatione didicimus, circa honorem Imperii promovendum fervens desiderium semper habuisti: inde est, quod inter principales amicos te connumerantes, felicissimis eventibus et gloriosissimis triumphis nostris, quos nulli antecessorum nostrorum concessos esse credimus, tamquam carissimum nostrum participare volumus. Tuae igitur dilectioni, quam honorem nostrum sitibundo pectore anhelare luce clarius constat, significandum duximus, quod in virtute Dei, per quam Reges regnant, et potentes faciunt justitiam, felicem et gloriosam de Mediolanensibus victoriam cum omni plenitudine honoris adepti sumus. In Kalendis enim Martii, prima videlicet die mensis, hostes Imperii Mediolanenses, summota omni simulatione fraudis, qua in prima deditione dolose circumvenerant, summa necessitate famis et inediae coacti ad curiam nostram apud Laudam venerunt, et nudos gladios in cervicibus suis deferentes, et Majestati nostrae reos se fore profitentes, personas, res, ipsamque civitatem, absque ullo tenore, et sine aliqua conditione interposita, in nostram potestatem cum plena deditione reddiderunt. Praeterea IV. Nonas ejusdem mensis, Mediolanenses cum omni militia et viribus civitatis ad nos redeuntes, vexilla et universa signa bellica, clavesque civitatis, et Consulatus dignitates Majestati nostrae resignaverunt, refutantes omnia genera armorum, omnemque potestatem, nisi quam cum gratia et permissione nostra possent obtinere. Juraverunt insuper quaecumque eos jurare fecimus, scilicet quod universa mandata nostra bona fide, et sine fraude observarent, et de his omnibus observandis quadringentos obsides meliores et majores de ci-

  1. Flamma, Chron. Maj, ap. Puricelli. Monum. Ambrosian. n. 441.