Pagina:Storia della Lega Lombarda.djvu/276

Da Wikisource.
270 note

vel aliquem de suis pseudocardinalibus, vel nunciis recipiat. Tantum enim ac tale odium inter nostrum imperium et suum regnum exinde possit oriri, quod non de facili compescere possemus aut sedare.


epistola II

Fridericus Dei gratia Romanoram Imperator et semper Augustus dilecto suo .... Archiepiscopo gratiam suam et omne bonum .... Inter innumeras et tumescentes procellas, quibus jamdiu navicula Beati Petri quassata, et inter pressuras diversas, quibus Sancta Dei Ecclesia frequenter afflicta et tribulata est, tandem verus ille mediator Dei et hominum Christus Deus, qui Ecclesiam suam velut unicam sponsam proprio caractere sui pretiosi sanguinis insignivit et redemit, consolationis gratiam, quam ascendens in coelum repromisit, inquiens: Non relinquam vos orphanos, ecce ego vobiscum sum ec. ec. evidentibus et manifestis declarat indiciis. Ipse enim, sicut stella matutina in medio nebulae oriens, solita pietate Ecclesiam suam in tribulatione respexit, et vergens imperavit ventis et mari, et facta est tranquillitas magna. Per illa siquidem controversia, quae inter nos et Regem Francorum pro schismate Romanae Ecclesiae jamdiu agitabatur, aspirante ...... gratia, qui facit habitare unanimes in domo Domini, mediantibus hinc inde legatis, tandem pari voluntate, et unanimi consensu inter nos convenit, quod nos videlicet una cum Archiepiscopis, Episcopis et Patribus Orthodoxis, ac viris religiosis, baronibus et universis utriusque Regni Principibus IV. Kalendas Septembris, in die videlicet Decollationis S. Joannis Baptistae super fluvium Saonam in Episcopatu Bisuntino Concilium Generale pariter celebraturi sumus. In quo Rex Francorum dilectus consaguineus tam cum universis Archiepiscopis suis, Episcopis, et cum omnibus Regni sui principibus, et tota Gallicana Ecclesia, B. Patrem nostrum Dominum Papam Victorem, sicut per Sacramenta, et firmissimas securitates praeordinatum est, in Apostolicum et Universalem Sanctae Dei Ecclesiae Pontificem recipient et debitam ei exhibebit reverentiam. Verum quia hoc negotium tam arduum atque salubre et ita necessarium, ubi de reconciliatione Sanctae Dei Ecclesiae et totius christianitatis in comune agitur, sine tuae discretionis, caeterorumque Principum, ac Christi Fidelium praesentia consumari nec debet nec potest; exoramus te et monemus, ea fide, qua debes Imperio et Sanctae Dei Ecclesiae, et animae tuae, quatenus omni occasione summota, cum sapientioribus et magis idoneis et literatis personis tui Episcopatus apud Bisuntinum IV. die ante praedictum terminum familiariter more Curiae nobis occurras ad Concilium nobiscum processurus. Et quoniam ..... candela non nocet, milites tui, quos