Pagina:Storia della Lega Lombarda.djvu/280

Da Wikisource.
274 note

tium, quam villanorum seu rusticorum, tres solidos veteris vel Imperialis moneta per unumquemque annum solvere ipsos nobiles ac rusticos compellebant. Insuper etiam pro unoquoque Molendino, qui in aquis navigalibus maxinabant a dominis ipsorum Molendinorum, quicunque forent, viginti et quatuor denarios veteres exigebant a dominis autem Molendinorum in aliis aquis maxinantium tres solidos veteris monetae accipiebant. Piscatoribus vero tertiam partem omnium piscium auferebant, et si aliquis praeter eorum praeceptum aliquam feram bestiam vel volucrem capiebat, et ipsi scire hoc poterant, et bestiam et volucrem captori auferebant, et insuper eum poeniteri ex suis propriis rebus, quandoque etiam ex ipsius persona faciebant; praeterea omnia distracta, quae Capitanei, vel aliqui alii domini alicujus castri soliti fuerant ipsi, et eorum antecessores per trecentos annos a retro temporibus habere et tenere in ipso castro aut in villa ipsius castri habitantes, Imperator ipsis Dominis omnimodo abstulerat, nec eos ipso districtu uti ut ipsum exercitium exercere permittebat, sed sibi totum vindicabat; si quid ad ultimum dicam nisi quod insuper etiam et aliis tantis malis eos quotidie opprimebant, quae si per ordinem narrari deberent, nimis difficile videretur, ac in fastidium prae nimia multitudine verteretur. Interea namque dum Langobardi, sicut supra dictum est, et etiam multo magis opprimerentur, cum ipsi bene et large, et sine districto alicujusvis in libertate vivere, ac manere soliti fuerant, et res ipsorum secundum eorum libitum et voluntatem disponere consueverant, nec sub imperio vel conditione alicujus retro temporibus sic districte steterant, in magnum dedecus maximumque obbrobrium, et ultra etiam quam dici vel cogitari possit acceperunt, dicentes inter eos melius esse eis penitus mori, quam hanc talem turpitudinem, taleque dedecus eos pati, sed tamen vitae vindictam facere, vel aliquod malum agere vel excogitare semper differebant, ne aliquis Lombardus fuit, quod ego tanquam vidissem vel ab aliquo audissem, qui aliquam vindictam inde sumeret, quoniam semper Imperatoris adventum quotidie expectabant, dicentes insimul: Non credimus hoc malum et dedecus, quod Missi Imperatoris nobis inferunt, ipsos ex voluntate Imperatoris facere; sed bene credimus, quod, cum Imperator venerit, sibi displicebit, et omnia mala, quae nobis ingerunt, penitus removere faciet, nec unquam sit aliquis iterum, qui ante Imperatoris adventum tum aliquod malum alicui ingerat, sed totum pro Imperatoris amore, donec venerit, in pace sustineamus.