Pagina:Storia della Lega Lombarda.djvu/330

Da Wikisource.
324 note

DOCUMENTO B


saggio dei giuramenti delle città che entrarono nella lega

(Dal Muratori Antiq. Medi Ævi diss. 48. pag. 261)

In nomine Domini: amen. Ego juro ad sancta Dei Euangelia, quod non faciam neque treguam neque guerram recredutam, nec aliquam aliam concordiam cum Federico Imperatore, neque cum filiis ejus, nec cum Uxore ejus, neque cum alia quacumque persona ejus nomine, nec per me nec per aliam quamcumque personam, et ab alio homine factam non habebo ratam. Et bona fide pro meo posse operam dabo juribus quibuscumque potero, ne aliquis exercitus modicus vel magnus de Alamannia, vel de alia Terra Imperatoris, quae sit ultra montes, intret Italiam. Et si praedictus exercitus intraverit, ego vivam guerram faciam Imperatori, et omnibus illis personis, quae modo sunt ex parte Imperatoris, vel quibus pro tempore fuerint, per quas praedictus exercitus debeat exire de Italia, donec praedictus exercitus de Italia exeat. Et ego bona fide per me et per omnes personas totius meae virtutis salvabo et guardabo personas et res omnium hominum Societatis Lombardiae, Marchiae, et Romaniae, et nominatim Dominum Marchionem Malaspinam, et omnes personas, quae modo sunt in Societate vel extra. Et ego nullam concordiam feci, nec faciam cum Imperatore Constantinopolitano, vel ejus Misso aliquo modo per me nec per meum Missum sine communi consilio credentiae cujusque Civitatis. Et si cum mea parabola vel mei Missi, Societas jam dicta fecerit concordiam cum Imperatore Federico, vel ejus filio, et Imperator vel ejus filius vel sua pars ruperit Societati conventionem, ego pro omnibus suprascriptis tenebor juramento. Et haec omnia praedicta bona fide attendam sine fraude usque ad quinquaginta annos continuos. Et si quid additum vel diminutum fuerit communi consilio Domini Ducis et Rectorum Societatis suprascriptae vel majoris partis, dato in Consilio credentiae illarum Civitatum, salvo Capitulo Imperatoris Constantinopolitani, sicut supra legitur, attendam. Et filios meos, qui sunt in aetate quatuordecim annorum, infra duos menses, postquam eos cognovero esse in praedicta aetate, et tot de meis, et tales, et quot et quales placuerit Rectoribus Societatis, factam jurare omnia praedicta et attendere.