Pagina:Storia di torino v1 cibrario 1846.djvu/511

Da Wikisource.

documenti 503

Indicione xiii. Pius et Redemtor Dominus multis modis dignatus est nobis remissionem concedere peccatorum. Ad adiumentum insuper nostre fragilitatis hoc etiam largiti dignatus est ut sanctorum suffragia apud eum nobis valeant subuenire unde nullum dubium est quod si hiis qui ipsi bene uiuendo militauerint quamquam carnis erepti ergastulo Iam tunc cum ipso remunerati exultant debitum in terris prò tanti Regis familiaritate quam consecuti sunt persoluerimus obsequium et in hoc secolo proficimus ad eternam que maneat gloriam perueniendi possit inferre presidium. Quapropter nos Thomas (de) nono Castellanus ac sacri Imperii legatus atque Taurini potestas una cum consulibus de comuni bosone notano. Regnaldo truco. Castello de tamenao. Damiano et Silenciariis no­mina quorum sunt. Bonus Johannes Pellizonus. Jacobus Sil. Villielmus Parinus. Bonus Johannes Ruffinus. Petrus de Couaciis. Henricus Floricus. Bertolotus Ranelii. Petrus Faraudus. Torinus Romanus. Bernardus de Cuncia. Vil­lielmus Ansaldus bec et cum pacie nobilium prefate ciuitatis. Petri Porcelli. Aimonis de Ruuore et eius filii Ardicionis. Guidonis Arpini. Cauarri Rodulfi de presenti sub nostro regimine commissi. Concedimus et largimur seu offerimus Ecclesie sancii Petri de Ripalta. jornatas terre tres ad utilitatem Ecclesie none que nuper est facta ultra pontem Durie Veteri. ita ut prepositus Bonaudus pretaxate canonice Ripalte et faciant exitum a presenti die et sui successores de predicta terra quicquid fuerit necesse siue opportunum prefate Ecclesie sine omni nostra et successorum nostrorum contradictione. Que terra