Pagina:Storia di torino v1 cibrario 1846.djvu/517

Da Wikisource.

documenti 509

habere debere in dicto castro Collegii et de omni jure. quod Comune Taurini habet. vel aquirere poterit in eodem castro et eius Contili. seu jurisdictione et villa et hominibus ejusdem Loci. confitendo idem dominus Comes. quod dictum Commune Taurini habebat in praedicto loco Collegii et hominibus exercitum et cavalcatam et taliam seu fodrum et fossatum et jus. quod Calcanei de Taurino soliti erant habere in Collegio ratione Gastaldiae Taurinensis. quae omnia sunt dieta pro bono pacis et concordiae et pro quingentis marchis argenti datis a praedicto domino Comite dicto Communi Taurinensi pro praedicto eo jure. quod dictum Commune habebat et consueverat habere et aquirere poterit in dicto loco Col­legii (et quod) dictus Dominus potestas nomine et vicedicti Communis recepit. seu receperat in gentile feudum et liberum et inde fuerat iuvestitus ab ipso domino comite. eo salvo. quod in praedicto feudo non sunt. nec intelligantur esse. nec debeant intelligi res et possessiones et alia. jura singularium hominum Taurini. absque Commune Taurini praedicto. ita quod per hoc non videatur. id quod factum est pro Commune Taurini irritatum fore. quod feudum non possit Commune Taurini refutare. dum Comes praedictus voluerit observare praedictam pacem. dictum vero castrum Collegii dictum Commune Taurini in hoc casu teneatur praedicto domino Comiti vel ejus successoribus. seu eorum nunciis reddere. vel deliberare varnitum seu disvarnitum. sed tantummodo ipse dominus Comes et sui possint se reducere et varire. si eis necesse fuerit. in dicto castro. versa