Pagina:Storia di torino v1 cibrario 1846.djvu/525

Da Wikisource.

documenti 517

qui sunt. vel fuerint citra montes bona fide. Item quoad factum Montisbreoni ita tractatum est et ordinatum. quod si dictus Comes voluerit apertius discernere et di­ videre confines Montisbreoni. quod juret dictos confines bona fide discernere et terminare. Item. quod haec om­nia suprascripta. tam fidelitates. quam alia sicut superius et inferius dieta sunt et ordinata. debeant renovari ab utraque parte et confirmari de viginti in viginti annis. Que fidelitates et sacramenta debeant fieri a Taurinensibus a quindecim annis usque ad septuaginta et omnes potestates. seu rectores Taurini et Pinairolii debeant jurare in introitu potestariae. seu rectoriae. predicta et infrascripta firma tenere et observare et facere attendi et observari bona fide et sine contradictione. Versa vice dictus Comes et ejus fratres et heredes eorum teneantur et debeant facere jurare singulos suos Castella nos qui sunt vel fuerint pro temporibus citra montes in introitu castellaniae eorum predicta omnia attendere. te­nere et observare et non coutrauenire. quae omnia sin­gola predicta et generaliter universa secundum quod superius declarata sunt. dictus Comes et Thomas ejus frater pro se et eorum parte et eorum heredibus. omni tempore firma tenere et adimplere dicto domino Ro­berto potestali Taurini. nomine et vice Communis Tau­rini et aliorum omnium de parte eorum recipienti per stipulationem attendere promiserunt et ad sancta Dei Evangelia corporaliter manu tacta juraverunt. Insuper omnes infrascripti predicto Comiti et ex parte ejusdem Comitis juraverunt ad sancta Dei Evangelia predicta