| Questa pagina è stata trascritta, formattata e riletta. |
| 34 | tesoro letterario di ercolano |
TOM. X.
PHILODEMI DE BENEFICIO.
| I. | Recta institutio pravam naturam reformat, atque ingratum ad virtutem reducit. |
| II. | Non lande dignus, qui omnem modum excedit in dando, vel superflua largitur. |
| III. | Quo pacto agrestes a domitis belluis differant. |
| IV. | Ingrati quamvis latere contendant, tamen noscuntur. |
| V. | Insectatur eos, qui amicitiam deturparunt. |
| VI. | Ingratus est beneficio indignus. |
| VII. | De assentatoribus, qui divitum animos, atque amicitiam vanis verbis sibi conciliant. |
| VIII. | Quomodo ingratus a grato homine distat, se ostendisse declarat. |
| IX. | Dandum ea mente, ut potius gratum, quam ingratum sibi conciliet. |
| X. | In dando beneficio necessitas primum spectanda; atque indigentibus non vilia, sed cariora quaeque danda. |
| XI. | Arguendos monet, qui sibi persuadent vitam otiosam publicae esse praeferendam. |
| XII. | Quasdam necessitates, nullo pacto vitandas esse arguit. |
| XIII. | Laude dignus, gui dat indigenti; nec vituperandus, qui dat etiam non indigentibus. |
| XIV. | Multo tempore opus esse ait, ut gratiarum agendarum indoles dignoscatur. |
| XV. | Sapienti praeceptore opus est, qui grati animi virtulem explicet. |
| XVI. | Quanti sit habendus gratus animus, pluribus arguit. |
| XVII. | Pauca de αναρχιᾳ. |
| XVIII. | Qui libros suos legit quo pacto sapientior evadat, ostendit. |
EPICURI DE NATURA.
| I. | De atomis verba facit, atque inter eas figuras quasdam menti impervias, non autem infinitas esse, ostendit. |
| II. | De pari atomorum velocitate, et de multiplici motu. |
| III. | De idolis, seu rerum imaginibus disserit. |
| IV. | Eorum tenuitatem innuit. |
| V. | Quam necessarius sit labor, et quomodo ab una in alteram notionem animus perveniat, notat, atque quorumdam suae aetatis philosophorum negligentiam vituperat. |
| VI. | Quasdam analogias ad explicandum atomorum motum memorat. |
| VII. | De atomorum vi verba facit. |
| VIII. | Res ex atomorum concursu gigni, nec non et animam. |
| IX. | Non plura simul expendenda; sed rerum causas ante cognoscendas statuit. |
| X. | De signis tum manifestis, tum dubiis disserit. |
| XI. | Plura de necessitate, libertate, et casu refert, quibus Epicurus a Stoicis dissentiebat. |
| XII. | Ad methodos, sententias, atque commenta distinguenda, criterio utendum docet. |
| XIII. | Quasdam in rebus mutationes fieri docet, quae cum ad nos etiam pertineant, non sunt αιτιολογικῳ parvi habendae. |