Pagina:Tiraboschi - Storia della letteratura italiana, Tomo VII, parte 4, Classici italiani, 1824, XIII.djvu/463

Da Wikisource.

F R A N C I S C l ARSILLI SENOG ALLIENSIS DE POETIS URBANIS AD PAULUM IOV1UM • • LIBELLVS T X empoh\ Apollineae praesentia frondis honorem, Illius an laudem saecula prisca ferant, Paule, diu mecum demorsis unguibus aequa Sub trutina examen, judiciumque traho. Felices Musae, felix quas protulit aetas, Cum foret Augusto Principe Roma potens. Maecenas Vatum ingenti mercede solebat Elicere ingenia pieriamque manum. Testis erit nobis numerosus Horatius, et qui Jam cecinit Phrygio praelia gesta duci.) Et Naso, atque alii , vastum quos fama per orbem Nunc celebrat , multo numine plena cohors. Adde quod his aures solitus praestare benignas Caesar erat; surdis tempora nostra canunt. Ad laudem rude pectus erat, cui calcat’inerti Non possent tanti Principis ora dare. Talia dum tacitus dubia sub mente revolvo, Temporibus priscis cedere nostra reor. Sed quoties aevum hoc, peravaraque temporis huius Saecula, quae Musis occuluere fores, 10 Obruta et ut jaceat caeno parnassia Laurus , Nostra ego lupillis esse minora puto. Nunc miseri tantum Vates virtutis amore, Non precio inducti plectra sonora movent. Quos si Pastor agens ad pinguia culta Minervae Duceret, et rabidos pelleret inde Lupos, Pascua mordaci rictu qui cuncta vagantes Phoebei laniant vellera culta gregis , Qualia nectarei caperes modulamina cantus, Forsan et antiquis invidiosa viris! i5 \