Pagina:Tiraboschi - Storia della letteratura italiana, Tomo VII, parte 4, Classici italiani, 1824, XIII.djvu/496

Da Wikisource.

2/,58 animadvertimus, si Latinos authores medullitus inspicere, et vim priscae elocutionis servare velimus. Ad id ego: rectissime sentis, Museti, nam nos Romae Antonium Marosticum novimus hominem doctum, et plane candidum , qui quum Graecis literis mirabundus aetatem ferme omnem insumpsisset, ad extremum Latinarum penitus oblitus, in ea , quae est pro (Ctesiphonte, Demosthenis oratione consenuit. Verum iis omnino necesse est Graece scire, qui quum Philosophiae et subtilioribus disciplinis vacent, aliquid purius et castius non ex rivis lutulentis, sed ex vero et nitido fonte haurire peroptant. Hebraica vero consectantes non improbo, modo ea ad instrumenti veteris enarrationem pia curiositate potius quaesita, quam a.l ostentationem ridicule blaterantis gutturis accersita videantur. Sunt etiam in aliis Italiae urbibus Poetae celebres, uti apud Parmenses Georgius Anselmus, varia ingenii foecunditate pernobilis, et Dardanus urbana facilitate insignis, et Carpesianus, qui ad unam aram Apollinem et aesculapium colit. Crotum in honore habent Rhaegienses in versu cum gravitate peracutum; laudatur a Perisinis Bartolinus, qui Austrianorum Principum, et Maximiliani praesertim Augusti victorias , robusto carmine prosecutus est. Nihil etiam Mariangeli Accursii ab Aquila Furconensium musa jucundius, qui Ausonium subtiliter interpretatur, et jampridem facetissimo Dialogo edito quorumdam obscure et rancide scribentium expressis personis, atque iis in scenam ad excitandum risum introductis, foeda vitia bellissime castigavit. Caeterum Andreas Naugerius in duobus, quae per lusum fecit epigrammatis, tantam in iis priscae venustatis gratiam est consecutus, ut plerosque sanos, et nequaquam temporariam spectantes laudem, a proposito et tota spe meliora aut paria consequendi omnino dejecerit. Quid enim hoc epigrammate, quod est ad auras dictum, simplicius, lenius atque suavius esse potest? ipsos, quaeso, numeros, verba, pedes aequis auribus perpenditote: Aurae, quae levibus percurritis aera pennis, Et strepitis blando per nemore alta sono; Serta dat haec vobis, vobis haec rusticus Idmon Spargit odorato plena canistra croco. Vos lenite aestum, et paleas sejungite inanes, Dum medio fruges ventilat ille die.