Pagina:Tiraboschi - Storia della letteratura italiana, Tomo VII, parte 4, Classici italiani, 1824, XIII.djvu/498

Da Wikisource.

2/\Go praeceptis ab aequabili norma receperit dignitatem, aliquando apud posteros sit futura fortasse nobilior ipsa Latina; namque eam non negabimus vere maternam atque domesticam antiquitus extitisse. Siquidem idiotae rusticamque homines, quum Latine vulgo loquerentur, Graecum idioma veluti litteratum auribusque alienum, quod non a nutrice, sed a doctoribus cum labore peteretur , suspicere, admirarique solebant, uti nunc hujusmodi literarum ignari caeteros Latina eleganti lingua loquentes, dum nihil fere intelligant, penitus admirantur. Evastata enim toties Italia, post raptum a Ibi i baris Italiae nomen, a victoribus sermonem accepit permixtum et confusum ex variis linguis, sicuti etiam magis ac magis accipiet, quando vecordia nostra accipiendis in jugum externis gentibus nullus finis esse videatur futurus. Ferent itaque tantam ingentis et felicis industriae gloriam Petrarca , Dantes, atque Boccaccius, in hac vernacula , quam Hetruscam honoris causa libet appellare, quantam in rudiore latinae linguae saeculo meruerint vel ipse Ennius, vel Cato Portius, et M. Varro, qui verborum delectu habito, et ad normam elocutione constituta Romanae eloquentiae fundamenta jecisse existimantur. Nec dubitandum est, quin Hetruscae literae paucis temporum curriculis omnino Latinis in communem mortalium usum sint successurae, quando jam Latina in ore Nobilium sensim desolescant, et neglecta etiam intereant; sic ut Latine eruditi in ea aliquando sint futuri existimatione, quam nunc sunt qui Graece sciunt, et pretio Homerum et Lucanum curiosis et studiosioribus adolescentulis interpretantur. Ergo complures juvat Hetruscis assidue vehementerque vacare , scilicet invitatos benigne facultatis, quae in omni scribendi materie decorem invenit, et loca etiam ubique praeternera , in quibus stilus ipse passim perque hylariter efflorescat (locus corruptus videtur). Qua maxime ratione alacria ingenia omnino ad spem vel aeternitatis vel non obscurae laudis eriguntur, quum ad mediocres vigiliarum labores amplissimus fructus propositos esse conspiciant Erit certe Bembus ab illo subtili luculentoque volumine, quo voces vernaculae ad exactam regulam religiose revocantur, aliquando novus Aristarcus, et ut Grammaticae conditor inter Italos alter