Pagina:Tiraboschi - Storia della letteratura italiana, Tomo VII, parte 4, Classici italiani, 1824, XIII.djvu/511

Da Wikisource.

a473 adeo exquisito judicio proferebantur, ut illae neque confragosius expressae, neque oppressae languidius, ii autem cum dulci ac hilari gravitate passim excitati cum Voluptate aurium pariter ac invidia sentirentur. Quorum laudem , ut in arte difficili ab aliis desperatam, unus ante alios Romanus juvenis Jacobus Gottifredus elaborata frequentique actione adipisci ardentissime contendit. Unde profecto id verum ct conslantissimum esse videtur, quod Pomponius Laetus, qui primus Romae ab ignobili saeculo Latiuas Ii teras scitissime docuit, dicere solebat, humanorum scilicet studiorum decus et digni tatern tnbus omnino praesidiis sustentari , succo videlicet uberiore , validis ac explicatis nervis , et vivido suavique colore, ut in humani corporis temperato et bene sano habitu concurrere videmus. Eleganter enim ille copiosam eruditionem succum appellabat robustum, atque volubilem stilum nervos ipsos , laetum vero colorem, illam, de qua dicimus, polit.un ac admirabilem actionem, quae duas res inter se conjugatas necessario comprehendit , vocem et gestum cum verbis atque sententiis ad commovendos animos congruentes; in queis tantam vim vel unius Demosthenis gravi testimonio inesse constat, ut ipse tantus orator illam contra naturae vitium calculis ore susceptis duxerit temperandam; hunc autem Cicero noster Comoedo Roscio docente, diligenter percipere non erubuerit. Sed trium illarum rerum Pomponius, vir arguto sapientique judicio , primam sibi vindicasse Transpadanos, in secunda Neapolitanus eminere, tertiam vero , quae esset omnium jucundissima, omnino nullibi magis quam in Romanis labris sessitare , atque florere testabatur. Ita ut ea sigulari facetaque sententia summae laudis homines Hermolaum et Pontanum tum maxime florentes, perfalse, nec obscure perstringeret , quando Hermolaus in tralato a se Themistio durior, et, ut ita dicam , strigosior esse videtur , et Pontanum ad omne genus eloquentiae natus, ab agresti ac inepto ore vix sua amicis recitare, et Latine loqui cum externis legatis auderet. Neque tamen propterea Pomponius se ipsum , qui optime pronunciaret, Romae principem statuebat , pudore adductus propter haesitantium linguae , qua ridicule admodum in vernaculis sermonibus per totum