Pagina:Tiraboschi - Storia della letteratura italiana, Tomo VII, parte 4, Classici italiani, 1824, XIII.djvu/522

Da Wikisource.

2/j84 perturbarunt; nonnullos toga frequens , ambitio, lites a toto consilio pulcherrimorum operum dejecere; multos obtrivere ignavae voluptates, qui omnium maxime hoc turpissimo nomine desidiam suam excusant, quod acria nimis atque perversa maledictissimi saeculi judicia sanis hominibus minime subeunda arbitrentur. Quos perblande interrogatos velim , an praeclare et recte secum agere videantur, si quum in perennibus studiis totam aetatem agitarint, prae inani demum et incerto metu solidam spem verae laudis, et eam quidem ad aeternitatem prope certissimam , abjiciant, quasi partam tantis vigiliarum laboribus mercedem, si aliquot tantum dies in momentanea existimatione caducisque hominum linguis his evanidis et tepidissimis laudibus perfruantur. Quae enim non grandia, extornata , sempiterna scripturos , atque edituros nonnullos putamus, quos honoris causa libet nominare, si vires agnoscere, si gloriam inde respicere , si movere ingenii lacertos velint, itemque liberaliter proferre veteres vigiliarum opes, atque his maxime ad audendum gravissimorum amicorum cohortationibus accendantur. Nihil enim vel aspectu arduum, vel reipsa difficile, vel magnitudine immensum morari posse existimo Lactantium Ptolomaeum Senensem , cum familiae atque opum dignitate , tum reconditis artibus atque animi virtute nobilissimum. Quod erit in literis munus tam asperum, aut tantis septum atque implicatum difficultatibus, quod et aggredi audacter , et prospere perficere nequeat Romulus Amasaeus, qui Bononiae optime literas profitetur t Quo non evadet, acumineque vividioris ingenii minime penetrabit Theocrenus Ligur, qui Francisci Regis liberos apud Caesarem obsides eximiis imbuit disciplinis? Quid non ad perfectam suscepti laboris laudem praestarent Lazarus Cassianus, qui Alexandrum Campegii Cardinalis filium Bononiensem Antistitem, et Hieronymus Borgia , qui Ranuccium Farnesii pariter Cardinalis filium militia gaudentum summae sed diversae indolis adolescentes (i) in prae(i) d’os»ervazionc c questo passo del Giovio. Ei ci nomina due figli di due cardinali, cioè Alessandro del Cardinal Lorenzo Campeggi e Ranuccio del Cardinal Alessandro Far nc»c, clie fu poi Paolo III. 11 Campcggi pero avea avuta