Pagina:Trattati del Cinquecento sulla donna, 1913 – BEIC 1949816.djvu/376

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search
370 appendice

auctoritate apostolica exequantur. Invocato ad hoc etiam, si opus fuerit, auxilio brachii secularis, non obstantibus constitutionibus et ordinationibus apostolicis, caeterisque contrariis quibuscumque. Insuper, quia difficile admodum esset praesentem Motum proprium ad quaelibet loca deferri, volumus et apostolica auctoritate decernimus ipsius transumptis, vel exemplis, plenam et eandem prorsus fidem ubique, tam in iudicio quam extra, haberi, quae praesenti originali haberetur, et quod praesentis Motus proprii sola signatura sufficiat, et ubique fidem faciat in iudicio et extra: regola contraria edita non obstante. Placet et ita mandamus.

Iulius.



2

Cosmhs Medices Florentiae dux II

Cum neminem prorsus industriae fructu vigiliarumque suarum commodis fraudandum censeamus, ipsa rei aequitate moti, huiusce privilegii tenore cuiucunque impressori, negotiatori, bibliopolae caeterisque ducalem hanc nostram ditionem frequentantibus interdicimus ne quis eorum, proximo ab hoc ipso die decennio, Ioannis Baptistae Modii medici opus, cui titulus est Convivii imprimere, aut imprimi facere, seu venale exponere, citra ipsius Ioannis Baptistae consensum et voluntatem, audeat: decem in quodlibet volumen aureorum, necnon voluminum ipsorum ammissionis poena (si quis adversus ea fecerit) ipso facto infligenda; cuius quidem altera pars operis auctori, altera vero ducalis fisci nostri iuribus acquiratur. Contrariis cuiusvis, etiam his inserendi tenoris, non obstantibus quibuscumque. Quorum in fidem diploma hoc fieri iussimus, nostra marni ac soliti plumbei sigilli appensione munitum.

Datum Florentiae in ducali palatio nostro, die VII martii mdliv.

Cosmus Medices Florentiae dux.