Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/102

Da Wikisource.
92 caput c

tres perpetuas noctes usum sui rapiebant viris, ne in eorundem manum seu potestatem anni usucapione transirent.

Duella.

[7] Iudicia duella erant, sive singularia certamina inter duos aequales, quia tertius non erat iudex superior, qui controversias, vi adempta, dirirneret.

Manus consertio — Vindiciae.

[8] Vindicationes per veram manuum consertionem («manus» enim «conserere» pugnare est) peragebantur; et vindiciae erant res vere per vim servatae.

Conditiones — Unde pacta «conditiones» vocata?

[9] Actiones autem personales erant verae conditiones: unde pacta, sed alia significatione, postea «conditiones» mansere dieta, et maxime illa quae rem in fortunae casum dant et obligationem suspendunt. Cuius rei bellissimum vestigium extat eo capite Legis XII Tabularum De iudiciis: «Endo via rem uti paciunt orato»1: uti in via creditor et debitor pacti sint, ius postulato.

[10] Per veras autem conditiones creditores cum debitoribus, qui aut inficiarentur debitum aut cessarent, obtorto collo tractis, suam «condibant», seu simul ibant, domum, ut ibi operis suis, nervo nexi, debita exolverent. Si autem creditores non poterant cum debitore, tunc vel cum re sibi debita et, si eius copia neque erat, cum debitoris re alia, qua sibi satisfacerent, condibant domum.

Fides — «Implorare fidem», «recipere in fidem» unde?

[11] «Fides» autem dicebatur nervus, quae mine quoque tertiae infiexionis citharae chordam significat: unde mansere locutiones «implorare fidem» pro «implorare po-

  1. Ex lectione Iusti Lipsii [cosí corretto, nelle postille marginali e nell’errata corrige ms., «Hotoraani» del testo a stampa].