![]() |
Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. | ![]() |
94 | caput ciii |
rentum: unde patrifamilias distrahendi filii ius fuit. In acquisitionibus filii sunt, ut scite Aristoteles appellat1, «animata instrumenta» parentum: unde peculii ius derivatum. Parentes habent tutelam filiorum tanquam rei suae, quam aliis testamento «legare» (mandare) possunt.
Pecunia, patrimonium, hereditas, familia, quid?
[2] 2 Solitaria auctoritate in familiarem prolata, cuiusque suum, seu dominium suarum cuiusque rerum, prolatum est in pecuniam, nam vetustissima artium pecuaria. Quae etiam viventis «patrimonium» a «patre», defuncti «hereditas» ab «hero» dieta est. Et ex libertate singulorum familia orta, dieta a «famulis», seu clientibus, qui agrorum cultura rem faciebant familiarem. Estque utilitatum domesticarum communio: quam communionem qui habent dicti «liberi», ut differrent a nexis, quos superius diximus. Et ex singulorum tutelis patria potestas facta est, quantum est ius filios coercendi, quo pater familiam tueatur.
Ius vitae et necis in filios.
[3] Unde patribus ius ortum vitae et necis in filios.
CAPUT CIII
FAMILIAE PRIMUM RERUM PUBLICARUM RUDIMENTUM
[1] Et ita familiae primulum rerumpublicarum rudimentum fuere.
Testamentum specimen imperii familiaris.
[2] Cuius vestigium belle integrimi mansit in testamentis, quae patresfamilias «condere», «ordinare», uti principes surnmi «condere leges», «ordinare rempublicam», dicuntur; et pro-
- ↑ Etica a Nicomaco, VIII, 12. (13), p. 1161 b 3-5, ove, per altro, «strumento animato» (ὄργανον ἔμψυχον) è soltanto lo schiavo rispetto al padrone [Ed.].
- ↑ Originariamente cominciava qui il il cap. CIII, come si scorge dal numero ordinale, restato per disattenzione nel testo a stampa, ma espunto nelle postille marginali e nei due errata-corrige [Ed.].