Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/121

Da Wikisource.

capita cxix-cxxi 111

CAPUT CXIX

TERTIA ORIGINARIA IURIUM ACQUISITIO

Et post primam originariam omnium iurium acquisitionem, quam hominibus cognatam diximus et naturae1, et alteram, iure maiorum gentium introductam, qua patres agrorum, quos auguriis ceperant, dominia, terminis positis, distinxere2, haec est tertia originaria acquisitio, iure civili introducta.

CAPUT CXX

IURA OMNIA PRIVATA UTILITATE, PUBLICA AUCTORITATE

Atque haec ipsa auctoritas iuris est, qua omnia iura, privata utilitate, sunt publica auctoritate. Nam testamentum et tutela, praeter hanc rationem, quam habent cum omnibus iuribus aliis communem, alia propria, quam supra diximus3, iuris publici esse dicuntur.

CAPUT CXXI

DOMINIUM, LIBERTAS, TUTELA, IURIS PRIVATI MATERIES

[i] Et iura privata omnia ad haec tria summa capita revocantur: dominium (cuius partes sunt usufructus et aliae servitutes personales, et praediorum iura, quae confessoria actione, ut res nostri domimi, vindicantur, ius pignoris, hypothecae, quas, ut res nostras, adversus quemvis possessorem persequimur, et possessio ipsa, quam in nostro patrimonio numeramus), libertatem (sub qua omnem potestatem obligationemque complector) et actionem.

  1. Cap. XCVII.
  2. Cap. CIV.
  3. Cap. LXIII.