Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/144

Da Wikisource.
134 caput cxlii

appellabatur: nam primi reges fuerunt manus, ut ita dicam, iuris, quae ius civibus ministrabat; nam mens iuris apud ordinem erat; iurisdictio erat regum, at iurisditio erat ordinis. Eaque ratione primi reges, significatione nativa et maxime propria, dicti sunt «legumlatores», qui ferebant leges ab ordine ad populum, uti Tullus, qui, concilio populi advocato, duumviros creavit, ex quorum formula ius in Horatium dixit, et ita perduellionis legem ab ordine ad populum tulit, neque duumviri legem concipere poterant nisi Tullus creasset. Et ita cum tanta illa antiqui iuris solemnitate belle convenit «ius incertum» Pomponii: quia in regis arbitrio erat creare duumviros. Quare antiquissimi reges in republica optimatium ea creatione tantum pollebant, quantum consules postea in libera pollebant relatione, et ita eorum propria erat legislatio domi, ut belligeratio foris. Quae duo Theseus in fundanda atheniensi republica sibi regi servavit1.

Merae regiae nutu principum.

[5] In rebuspublicis mere regiis principes summi solo nutu gentium moribus moderantur. Unde apud turcas, tartaros, moschos, persas leges nullae praeter divinas, quas falsi habent.

Liberae legibus.

[6] In rebuspublicis mere liberis omnia legibus proprie dictis, quae sunt iussa populi, peraguntur.

CAPUT CXLII

SUMMA IURIS CIVILIS DIVISIO IN MORES AC LEGES

Respublica mere optimatium et mere regia moribus, legibus mere libera regitur — Qua ratione ius scriptum ab atheniensibus, non scriptum a spartanis — Spartanorum leges propriae παιδαγωγία, mores reliqui.

Hinc prima iuris civilis communis divisio est in mores ac leges. Quod ita Gaius2 enunciat: «Omnes populi legibus et

  1. Plutarchus, in Theseo.
  2. Dig., I, 1 (De iustitia et iure), 9.