Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/154

Da Wikisource.
144 caput cxlix

(unde «pacisci»), «ius», «fas», «mos», «lex»1. An «lex» dieta significatione qua «aquilex», inveniendae eliciendaeque aquae peritus?

Prima civilis cura inventio fontium — Lex aquae — «Aquilae» unde dictae? — Unde «pagi»? unde «dii» dicti? — Unde δίκαιον — «Ius» a «Iove» appellatum.

[3] Certe prima mortalium communis cura fuit, ut eruditiores observant, inventio fontium et puteorum. Igitur prima omnium dieta «lex aquae», unde fortasse omnes aves maiores «aquilae» latinis, quasi «aquilegae» dictae, quam firmat coniecturam quod «aquulas» prisci dixere. Quod qui primi gentes fundarunt, quum ex multitudine impia et nefaria segregari, ut supra diximus2, vellent, quia id de avibus observarant, quod nidificarent ad fontes3, ut ibi sedes legerent ubi aquarum copiam haberent (unde «pagi» a verbo πηγή), quod «fontem» significat, dicti, quam vocis originem custodierunt in iure romani, quo paganos a militibus separant), aquilas secuti sunt, quas postea numina romana romani custodiere. Et quia id de coelo observarant, et quicquid coeleste esset vel ad coelum pertineret, ut aves, ex communi origine graeci διόν, latini «dium» dicebant, ut supra vidimus4; unde facile «dii» appellati. Indidem δίαϊον, «ius», ut divinatur Plato, dixere; quod postea, ut idem philosophus coniicit, venustioris appellationis gratia, κ addito, δίκαιον sunt proloquuti. Nam cetera quae super eius verbi origine disserit — ius esse mentem divinam ab omni concretione purissimam, omnia permeantem, omnia continentem, agitantem omnia, quam physici «aethera», poetae dixere «Iovem»; — ea, inquam, Platonis mentem, non primae aetatis summam, nedum altissimarum, sed omnium rerum, imperitiam et ruditatem decent. Id vero constat, cum

  1. Vide Notas, 17 [postilla marginale],
  2. Cap. CIV, § «In statu» [5].
  3. Vide Notas, 18 [postilla marginale].
  4. Dicto cap. CIV, § «In statu» [5].