Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/205

Da Wikisource.

caput clxxiv 195

Leges de foenore sunt iuris publici.

[15] Leges autem de foenore publici iuris sunt, de quo etiam sunt plebisscita, uti lex Duilia Moenia1, quae foenus unciarum Legis XII Tabularum restituit2.

Regula de coniiciendis legum temporibus.

[16] Ceterum constanter affirmandum, si quae sunt leges consulares de iure privato, eas sub principibus latas, ut Furia Caninia, Aelia Sentia sub Augusto: quas et ipsas supra diximus3 ordinem custodire.

De furtis Hostilia.

[17] Una videtur obturbare lex Hostilia de furtis, ut furti agere liceat eorum nomine qui hostium potiti essent, quam putant latam ab Aulo Hostilio et Lucio Atilio consulibus, anno dlxxxiii. Sed Fulvius Ursinus existimat legem regiam Tulli Hostilii fuisse: unde «hostilianae actiones», seu formulae, apud Ciceronem, De oratore, ubi agitur de militis testamento. Nisi igitur lex regis Tulli Hostilii est, ea est lex tribunicia.

[18] Haud sane has leges enumerassem, sed ex genere pro more meo percurrissem omnes, nisi ipsa harum legum nunc iam vulgaris eruditio alicui putandi faceret locum me falsum de hac re κριτήριον proposuisse.

CAPUT CLXXIV

IURIS ARCANI BONA

Nobilium ferocia mansuefacta — Plebi aucta legum religio.

Ex hac autem iuris tutela omnis romani nominis gloria orta est. Nam primum iuris arcani bonum, et quidem omni

  1. Livius, lib. VII.
  2. Tacitus, Annales, V [sic per VI, 16].
  3. Cap. CLXIII.