Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/212

Da Wikisource.
202 caput clxxxiii

De poeseos origine — Historia philosophiae — Respublicae
humanorum commodorum genera summa.

[3] Sed qui fieri potuit ut poesis omnium artium prima fuerit, ut ex ea inter gentes ipsa pecuaria, ipsa rustica ortae sint, cum ita natura sit comparatum, ut homines prius necessaria, quibus urgentur, videant, deinde utilia, tandem ad quae fert ultro libido, et quaesitam afferunt voluptatem, inter quae poesis tenet facile primas? Deinde qui fieri potuit ut, in illa summa hominum ruditate omniumque rerum imperitia et generis humani stupore, repente homines extiterint qui recta altissimas res, nempe divinas, intellexerunt? quando, in humanitate et cultu temporis historici, primum physici, ut Empedocles aliique; deinde morales, ut Socrates, qui primus moralem philosophiam de caelo revocasse dictus est; tandem divini, quorum princeps Plato, provenerunt? et humanae naturae ordo hunc rerum ordinem postulabat, quod homines prius ad res quae sensus feriunt, ut naturales; deinde quae animos afficiunt, ut morales; tandem ad mentem ipsam et — ea quae nullum veniunt sub sensum — divinas advertunt? Tandem qui fieri potuit ut, in illa generis humani pueritia, qua homines vix singula animadvertunt, ingenia extiterint, quae respublicas intelligerent: cum eae nihil sint aliud nisi civilium bonorum amplissimae universitates et summa genera?

Proprius poeseos finis — Historia poeseos — Cur prima epopeia? —
Et tragoedia? — Tum comoedia antiqua? — Nova comoedia ultima?

[4] Non inficiamur quidem poesim, grandidate fabularum et luculentia locutionis, ad stupidos animos excitandos praecipue factam esse. Sed ipsius poeseos natura primos poetas theologos fuisse negat, cum, eodem ordine quo philosophi, et nati poetae sint. Primi, heroici, Homerus, Tirtaeus, qui cecinere bella, ad quae homines vel lapidei convertuntur. Ex dramaticis primi satyrorum inventores, qui sylvestres deos plaustris invexere, et primam deorum personam, quam ipsis per naturam licebat, finxere satyrorum, ex rebus, quas tracta-