Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/237

Da Wikisource.

caput clxxxxvi 227

praescribebat, ad hoc exemplum: «Si paret Titium Maevio centum ex mutuo dare oportere, ni pactus sit de non petendo, condemna, iudex»1.

[Iudicia extra ordinem publica].

[3] Iudicia extra ordinem publica prius erant, in quibus ipse populus cognoscebat et plebisscitis poenas irrogabat, ut supra diximus2. Deinde fuere iudicia in reos singularibus legibus constituta, quibus, extra legum iudiciariarum ordinem a Sylla institutum, quaestores criminum creabantur, qui iudices quoque extra statum et solemnem ordinem sortirentur, ut fuere iudicia quibus Cicero et Milo in exilium acti sunt. Quam fraudem syllanis legibus factam Tacitus, in legum historia3, ita notat: «Non modo in commune, sed in singulos homines latae quaestiones».

[Iudicia extra ordinem privata] — Ut ex caussis de possessione
actiones proditae.

[4] Ad hoc item instar iudicia extra ordinem privata erant, ubi praetor ipse sine ulla formula cognoscebat, ut in caussis de interdictis, de bonorum possessionibus. Sed, si, exempli gratia, de interdici verbo et sententia quaestio suboriretur, praetor stipulationem aut sponsionem interdicto accommodatam interponi iubebat; et ex ea porro actionem (quae ex caussa possessionis nulla alioqui erat) et cuna formula iudicem ex ordine dabat, ut sunt caussae pro Aulo Cecina et pro Publio Quinctio apud Ciceronem, ubi Franciscus Hotomanus videndus omnino est4.

Senatus ordinis civilis custos — Plebs ordinis civilis turbatrix.

[5] Itaque vides et leges et senatusconsulta et iudicia in republica libera ex optimatibus mista a parte senatus esse

  1. Testo: «Sempronii condemna, iudex».
  2. Cap. CLXXXVII [corr.: CLXXXVII].
  3. Annales, III, 27 [Ed.].
  4. In Commentario Orationibus Ciceronis.