Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/246

Da Wikisource.
236 caput cciv

CAPUT CCIV

XIII

DE POENIS PRO RERUM PUBLIC A RUM NATURA

[1] Postremo in republica mere regia, quia unius consistit metu, criminum poenae crudeles: sed apud unum et summum datur, perraro tamen, clementiae aditus.

Cur in republica optimatium severissimae poenae? — Cur poena
capitis nunc «ordinaria» vulgo dicatur?

[2] In republica optimatium mera, quia paucorum est imperium adversus multitudinem obtinendum, severa exempla quoque ab ordine eduntur in reos — cuius vestigium mansit in nostri temporis foris, ut poena mortis «ordinaria» dicatur; — neque poenae clementia temperantur, quia summum imperium stat apud plures. Unde severissimae spartanorum poenae, ex quo genere sunt priscae inter romanos poenae, quae in XII Tabulis relatae sunt: obaeratorum corporum vivorum sectiones, deiectiones falsorum de saxo, eorum qui fruges noctu pavere aut secuere suspendia, et iudicum, qui ob pecuniam male iudicarunt, suprema supplicia. Et Athenis, resurgente optimatium potentia, leges Draconis sanguine scriptae.

A Bruto non omnis libertas populo constituta.

[3] Quam sane, neque aliam legum severitatem, qua vel Horatius damnatus est, queruntur patricii iuvenes apud Livium, qui ob id Tarquinios et regnum malunt. Quam severitatem mox ipsi experti sunt misero illo romano virtutis exemplo, quo duo Bruti filii, patre dictante poenas, in praeclarissimae domus orbitatem, securi percussi sunt. Qui Livii locus non omnem libertatem per Brutum populo constitutam monet, sed tantum ut ne reges singulos et perpetuos, sed binos annuosque, crearet. Quam non «libertatem», sed «libertatis originem» diserte appellat: «inde magis, quia annuum imperium consulare factum