Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/44

Da Wikisource.
34 de opera proloquium

sumit a titulo De summa Trinitate et fide catholica? Igitur iurisprudentia vera est divinarum atque humanarum rerum vera notitia; metaphysica autem est quae veri criticam docet, nam docet veram Dei hominisque cognitionem. Igitur confeci ad extremum, non ex ethnicorum scriptis dictisve, sed in vera humanae naturae cognitione, quae ex vero Deo orta sit, iurisprudentiae principia deducenda.

Scribendi argumentum.

[25] Hinc, ad hoc lumen multum et diu, sedulo serioque applicitus, cognovi tandem omnis divinae atque humanae eruditionis elementa tria, Nosse, Velle, Posse, quorum principium unum Mens, cuius oculus Ratio, cui lumen praebet Deus. «Divinum lumen» definio verum aeternum: quae, tantisper dum demonstravero, nominis definitio habeatur.

Scribendi ratio sive ordo.

[26] Nunc haec tria elementa, quae tam existere et nostra esse, quam nos vivere, certo scimus, una illa re, de qua omnino dubitare non possumus, cogitatione explicemus. Quod quo facilius faciamus, hanc universam tractationem divido in partes tres.

Argumenti partes.

[27] In quarum prima omnium scientiarum principia a Deo esse. In secunda divinum lumen, per haec tria, quae proposuimus, elementa, omnes scientias permeare, easque omnes, una arctissima complexione colligatas, alias in alias dirigere, et cunctas ad Deum, ipsarum originem, revocare. In tertia quicquid usquam de divinae humanaeque eruditionis principiis scriptum dictumve sit, quod cum his principiis congruerit, verum, quod dissenserit, falsum esse demonstrabimus.

[28] Atque adeo de divinarum atque humanarum rerum notitia haec agam tria, de origine, de circulo, de constantia;