Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/56

Da Wikisource.
46 capita xvii-xix

suaviter imperaret; quae inferior esset, nempe voluntas, sine tumultu pareret.

CAPUT XVII

Definivimus verum esse «quod rerum ordini conformatur»1, et aeternum rerum ordinem esse demonstravimus, et quod aeternus rerum ordo monstrat aeternum verum2, et demonstravimus esse hominis maxime proprium nosse3. Igitur homo integer, contemplatione veri aeterni, nempe ipsius Dei, ex mente pura, et amore aeterni boni ex puro animo, et diligentia universi generis humani prae aeterno bono, Deo, rectam naturam humanam celebrabat.

CAPUT XVIII

HONESTAS DEFINITUR

Haec esset naturalis honestas integra. Nam conformitas cum natura optima, ut in corpore vocatur «corporis honestas», «corporis pulchritudo», ita in animo dicitur «animi honestas», Plutoni autem «pulchritudo virtutis» et stoicis appellatur «humanae naturae conveniens», quum, ut in corpore, ita in animo,

Singula quaeque locum teneant sortita decenter.

Et honestas ita veritatis pedisequa est, uti est pedisequa mentis voluntas. Et uti aeterna quaeque veritas est cum aeterno rerum ordine conformano mentis, ita honestas naturalis est cum aeterno rerum ordine conformatio voluntatis.

CAPUT XIX

Haec vere heroica sapientia esset: aeterna vera naturae facilitate cognoscere, et, in omnibus et cum omnibus, summa libertate et agere, et loqui vera, et cum animi voluptate vivere convenienter rationi.

  1. Definitio veri [Proloquium, § 31].
  2. Principio, [§ 3].
  3. Cap. XII.