Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/62

Da Wikisource.
52 principium

explorato acquiescat. Inest et temperanti, qua quaedam ignorare sapienti est. In temperanti et prudentia inest, ne quis ad exitium usque sui utilibus vitae rebus abstineat — quare medicinae origo divina, nam ab hoc vero aeterno dictata; — inest et fortitudo, ut sustineat a voluptatibus temperare. In fortitudine et prudentia inest, ut pro honesto pugnet; inest et temperantia, qua victores nolint perdere quos possunt servare victos.

CAPUT XLI

VIRTUS VERA

Igitur nulla virtus solitaria, et, ubi ex vero una, ibi omnes comites adsunt. Solae enim virtutes vix est, ut cum divo Augustino1 loquar, ut «nomen virtutum mereantur».

CAPUT XLII

DIVINA GRATIA

[1] Virtus autem, quae una vera et, quia vera, omnes virtutes praestat, non hominis, sed Dei virtus est, divina gratia, quae suo lumine christianis perspicue recta vitae agenda demonstrat et efficit ut, uno genere assensionis invictae, et rebus contemplandis et rebus in vita agendis assentiamur2.

[2] Atque habes morali christianae principia demonstrata.

CAPUT XLIII

DE IUSTITIA

Quae vis veri, seu ratio humana, virtus est quantum cum cupiditate pugnat; eadem ipsa est iustitia quantum utilitates dirigit et exaequat. Quae est unum universi iuris principium unusque finis.

  1. Epistola CLXVII; alias XXIX, ad Hieronymum, cap. 3, n. ii, et cap. 4, n. 14 (tomo II in novissima editione).
  2. Ex lemmate IV [Proloquium, § 36].