Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/80

Da Wikisource.
70 caput lxvii

[2] (a) Ut docet illa apud omnes ferme gentes elegans deprecarci formula: «Quo inagis cognoscis, eo facilius ignoscas».

Exceptio doli a pudore dictata

[3] (b) Cuius virtutis proprius est pudor, quo universum ius stat naturale: unde tam late patet exceptio doli, quae obtinet adversus omnes actores, qui aut volunt cum reorum iactura locupletari, aut iniuria locupletiores sunt facti1.

[4] (c) Quae est ad salutem, non ad iniuriam comparata.

[5] (d) Unde iustitia bellorum acceptis, iniustitia datis ultro iniuriis aestimatur.

[6] Iniuriam autem revoco omnem ad malum et damnum: malum hominibus, ut verbera, vulnera, caedes; damnum rebus datur2.

[7] (e) Fortitudo autem damna imputat, mala reponit, et sic conservat aut repetit suum.

CAPUT LXVII

DE VENIA, POENA, IMPUTATIONE

[1] Veniae locum facit error, fortuna, necessitas, quae sunt infelicitati tribuenda.

[2] Poenae locum facit malitia, dolus, audacia; malitia malum dat aliis; dolus sibi turpe lucrum captat; audacia communis sensus vel moris pudorem abiicit.

[3] Imputationi locum facit inertia, negligentia, luxus. Ex quibus sunt homines nequam, damnosi, quibus contrarii sunt homines frugi, utiles.

[4] Non tamen prudentia ignoscit errore, fortuna vel necessitate peccantibus, qui ultro in errorem inciderint, vel in fortunae se casum dederint, vel sponte sua in necessitatem redacti sint, ut ebriis, amantibus, iratis, qui pro brevi insania

  1. Dig., L, 17 (De regulis iuris), 206 («Iura naturae»).
  2. Ut in titulis iuris Ad legem Aquilliam [Inst., II, 10; Dig., IX, 2; Cod. Inst. III, 35].