Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/90

Da Wikisource.
80 capita lxxvi-lxxvii

CAPUT LXXVI

EIUS DIVISIONIS USU

Elogium Grotii.

[i] Igitur haec iuris naturalis in duas hasce partes divisio usum habet quam maximum. Contra quam sentit Grotius, qui dicit eam interpretum divisionem iuris naturalis in prius et posterius usum habere nullum, cum habeat eundem numero, quem habet divisio stoicorum in «prima naturae» et «naturae consequentia», a qua ipse generis humani iurisconsultus praeclarissimam De iure belli et pacis tractationem instituit. Usus autem is est: ut, in utriusque iuris contentione, posterius priore potius sit.

Ius naturale prius ἀδιάφορον — In quo regnum habet philosophia?

[2] Nam illam iuris naturalis partem, qua natura conservationem sui suique generis docet, sensibus et affectibus docet: qui, uti ex sese neque boni neque mali sunt, sed cui uti scit boni, cui uti nescit mali; ita et haec iuris pars iustum dictat sensu magis negante quam aiente, hoc est quod ratio non improbet, sed permittat quae dictet. Quae prioris partis permissa pars posterior vetare potest, iisque contraria, honesta, praecipere, ut in iis quae philosophi ethnici docent de humanitatis, liberalitatis, beneficientiae officiis, et christiani de inimicorum diligentia ex Dei pietate, de patientia iniuriarum et coelibatu, quae omnia procul dubio sunt eminentioris virtutis.

CAPUT LXXVII

OMNIS IURIS VOLUNTARII MATERIES ET FORMA

[1] Itaque ius naturale prius, sive prima naturae, est omnis iuris voluntarii materies, et quantum ea propius ad licita vel honesta accesserit, tantum ius voluntarium minus aut magis iustitiae laude celebratur.